monumenta.ch > Plinius > sectio 261

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 261
{CIX} Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam calculo humano remedia cipa. urso quoque, simul atque expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris deum Gallis.